ANTIGENIDES

ANTIGENIDES
I.
ANTIGENIDES
Musicus Thebanus, Philoxeni discipulus, primus calceamentis Milesiis lascivioribus usus est. Plin. l. 16. c. 36. Hic etiam, (auctore Cicerone in Bruto) discipulo suo Ismeniae, cum scite canens populo minus probaretur, Mihi, inquit, cane et Musis: admonens, prorsus esse contemnendum im peritae multitudinis iudicium. Vide Suidam, Gellium l. 15. c. 17. Val. Max. l. 3.
c. 7. Idem, cum esset tibiciniô apprime nobilis, nihil aeque se laborare, et animô angi ac mente dicebat, quam quod monumentarii choraulae tibicines dicerentur; ut Apuleius in Floridis refert. Quod tamen de Ismeno Dio Chrysostomus prodidit, ut Iac. Nicol. Loensis l. 6. Epiphyllid. c. 8. observat, itemque Geverhattus Elmenhorstius, ad praedictum Apuleii locum. Nic. Lloydius. Vide etiam Antigenidas. Antigenidae etiam apud Athenaeum mentio fit.
II.
ANTIGENIDES
Musicus, Alexandri M. ad bellum incitator. Plut. de fortuna Alex. l. 2. Hunc in causa fuisse cur Athenis iuvenibus arte tibiâ canendi interdiceretur, ob lepidum quid, quod Alcibiadi contigerat, auctor est A. Gellius, l. 15. c. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Antigenĭdes — Antigenĭdes, Lehrer des Alkibiades, Flötenspieler u. lyrischer Dichter aus Theben …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Flöte — Flöte, 1) (gr. Aulos, lat. Tibia, franz. Flûte, ital. Flauto), ein hölzernes Blasinstrument, besteht aus einem hohlen, hölzernen, nach jetzigem Gebrauche meist aus 4 Stücken (dem Kopfstück, den 2 Mittelstücken u. dem Fuße) verfertigten u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ANTIGENIDAS — Thebanus, primus multiforatilem tibiam πολύτρητον κάλαμον, excogitâsse legitur apud Theophrastum; cum ante ipsum tibia paucis foramimibus, et dextera Phrygia quidem unô, sinistra duobus tantum essent apertae. Horat. de Art. Poet. v. 202. Tibia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”